라틴어 문장 검색

proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol umoris parvam delibet ab aequore partem, largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:9)
nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri nidore offendit nares, consopit ibidem, concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:9)
quae cum quattuor inter se diversa videmus quattuor a ventis et caeli partibus esse, tum color et facies hominum distare videntur largiter et morbi generatim saecla tenere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:5)
Cum Ptolomaeus, familiaris eius, in proelio telo venenato ictus esset eoque vulnere summo cum dolore moreretur, Alexander adsidens somno est consopitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 201:2)
cum Ptolemaeus, familiaris eius, in proelio telo venenato ictus esset eo- que vulnere summo cum dolore moreretur, Alexander assidens somno est consopitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 201:4)
sed persuade tibi de voluntate propria mea nihil esse remissum, de iudicio largiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 6:8)
num igitur eum curare censes, cum Luna laboret, a qua consopitus putatur, ut eum dormientem oscularetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 91:6)
sin autem perimit ac delet omnino, quid melius quam in mediis vitae laboribus obdormiscere et ita coniventem somno consopiri sempiterno?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:2)
Omne genus enim poma volo sint circa cineres meos, et vinearum largiter.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:12)
fortassis et istinc largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, consilium proprium;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 3:9)
Quid tamen de tam conspiratis umquam denotatis, de tam animatis ad mortem usque pro iniuria repensatum, quando vel una nox pauculis faculis largiter ultionis posset operari, si malum malo dispungi penes nos liceret?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 3:1)
Quibus auditis antistes misit eum Romam, dato duce itineris, et cunctis simul, quae necessitas poscebat itineris, largiter subministratis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 2:15)
Stulte datum reor et peccatum largiter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 478)
Edepol, Neptune, peccavisti largiter, qui occasionem hanc amisisti tam bonam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 26)
credo edepol ego illic inesse argenti et auri largiter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4327)

SEARCH

MENU NAVIGATION