라틴어 문장 검색

labantibus Vitellii rebus Vespasianum secutus grande momentum addidit, strenuus manu, sermone promptus, serendae in alios invidiae artifex, discordiis et seditionibus potens, raptor, largitor, pace pessimus, bello non spernendus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장5)
Arduum quidem opus et ultra vires aggredior, non tam de propria virtute confidens, quam de lumine Largitoris illius "qui dat omnibus affluenter et non improperat".
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:12)
Aut divide statim, quod acceperis, aut, si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:12)
Haec sapit, haec omnes fenerat una deos.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVI5)
nil debet, fenerat immo magis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXV2)
Persius "magister artis ingeniique largitor venter, negatas artifex sequi voces". et bene expresse dixit, ideoque singula pro- nuntiatione adiuvanda sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1463)
ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam - neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus - sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 40:1)
Idem ipsum Lentulum, largitorem et prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 10:7)
Ex quo fit, ut neque disceptatione vinci se nec ullo publico ac legitimo iure patiantur, exsistuntque in re publica plerumque largitores et factiosi, ut opes quam maximas consequantur et sint vi potius superiores quam iustitia pares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 84:4)
Quid faenerari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 117:11)
sustuli me de negotiatione et coepi libertos faenerare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:24)
Sum quidem prope totus in praediis, aliquid tamen fenero, nec molestum erit mutuari;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 8:2)
caecus adest oculis iam Christi ex ore refectis seque luto et nitidis lucem sumpsisse fluentis clamat, et auctorem stupefacta per oppida monstrat, auctorem lucis largitoremque dierum, non dedignatum medicae purgamen aquai corpore sub proprio monstrare errantibus aegris, milibus ex multis paucissima quaeque retexam, summatim relegam totus quae non capit orbis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3234)
sic nos muneribus tuis refecti, largitor Deus omnium bonorum, grates reddimus et sacramus hymnos.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum29)
illum perennes protinus conplent opes, ditatque fructus faenerantem centiplex.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium61)

SEARCH

MENU NAVIGATION