라틴어 문장 검색

Verum principe volitante inter prima discrimina proeliorum, nostra succinctior armatura, aversorumque Persarum et beluarum, suffragines concidebat et dorsa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 5:1)
Hos tabellarios fama praegrediens, index tristiorum casuum velocissima, per provincias volitabat et gentes, maximeque omnium Nisibenos acerbo dolore perculsit, cum urbem Sapori deditam comperissent, cuius iram metuebant et simultates, recolentes quae assidue pertulerit funera, eam saepius oppugnare conatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 13:1)
Fervente igitur densis caedibus proelio, in confertos quisque promptior ruens, ritu grandinis undique volitantibus telis oppetebat et gladiis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 13:1)
Ideoque mandatum est, ut nervis ferrum lignumque conectentibus, ante iactum incisis, emitterentur arcu sagittae, quae volitantes vires integras reservabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 11:2)
Postea vero mediante mense Augusto antiqua Egiptiorum plaga, id est locustarum innumerabilis turma more apium de alveo exeuntium, ab oriente nova exorta est per terras nostras, quae in aere volitantes, vocem subtilem velut aviculi parvi dantes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:13)
cur autem tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem, quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite lasciuire?
(아풀레이우스, 변명 85:6)
"Nec speres generum mortali stirpe creatum, Sed saevum atque ferum vipereumque malum, Quod pinnis volitans super aethera cuncta fatigat Flammaque et ferro singula debilitat;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:37)
"per numeros volatalis dei pinnae roscidae micanti flore candicant et quamvis alis quiescentibus extimae plumulae tenellae ac delicatae tremule resultantes inquieta lasciviunt:"
(아풀레이우스, 변신, 5권174)
"proxime ripam vago pastu lasciviunt, comam fluvii tondentes, capellae."
(아풀레이우스, 변신, 5권196)
"Currum deae prosequentes gannitu constrepenti lasciviunt passeres et ceterae quae dulce cantitant aves melleis modulis suave resonantes adventum deae pronuntiant."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:40)
sed obtinuit alius qui meae libertati prospexerat, suadens ut rurestribus potius campis in greges equinos lasciviens discurrerem, daturus dominis equarum inscensu generoso multas mulas alumnas.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:6)
sed praeco lasciviens:
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:8)
quam quidem laciniam curiosulus ventus satis amanter nunc lasciviens reflabat, ut dimota pateret flos aetatulae, nunc luxurians aspirabat, ut adhaerens pressule membrorum voluptatem graphice deliniaret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:2)
Ex quo est coniectare praepetes appellatas quae altius sublimiusque volitent, cum differre a praepetibus Nigidius inferas dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 11:1)
Sicut fulica levis volitat super aequora classis, Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION