라틴어 문장 검색

Super qua re Favorinus quoque subtilissime argutissimeque decem libros composuit, quos Πυρρωνείων Τρόπων inscribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 6:1)
Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et nitidae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 9:1)
Fratris autem vocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique ἐτύμωͺ interpretatur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 5:1)
Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, audacius hoc argutiusque esse videtur quam verius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 6:1)
Quod genus profecto ille homo est, qui de petorritis nuper argutissimas nugas dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 3:1)
In quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi 'equum';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:3)
"Quod si ita est ut dico, et ut ipse aequitatis habitus demonstrat, taliones illae tuae reciprocae argutiores profecto quam veriores fuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 36:1)
Amor coniugalis genus humanum creat, amor socialis perficit, amor vero lascivus inficit et dehonestat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:29)
Adnotavi saepius ingeniosa et arguta dicteria, quae principibus improvisio exciderunt, nonnunquam scintillas ad seditiones iniecisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:2)
Hic, magis argutus, subit ilicis ardua tutus, Illa pererrando, solito deserta meando, Cum sibi iam fessae uitae spem credat abesse.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:16)
Singula nexu, placet arguto
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 5:1)
Terpsichore facilem lascivo pollice movit barbiton et molles duxit in antra choros.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:2)
et lasciva volant levibus Periuria ventis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:47)
fletus domini fingebat amantis, indomitasque mora, pretio lenibat avaras lascivasque iocis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:59)
Subicit et mixtis salibus lascivior alter:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:219)

SEARCH

MENU NAVIGATION