라틴어 문장 검색

magnum mihi panditur aequor, ipsaque Pierios lassant proclivia currus laudibus innumeris.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:14)
non indecores aeraria lassant expensae;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:70)
auxerat militum curas praematura hiems imbribus continuis adeoque saevis, ut non egredi tentoria, congregari inter se, vix tutari signa possent, quae turbine atque unda raptabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장3)
fundi Germanos acie et iustis locis, iuvari silvis, paludibus, brevi aestate et praematura hieme;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장3)
'si fato concederem, iustus mihi dolor etiam adversus deos esset, quod me parentibus liberis patriae intra iuventam praematuro exitu raperent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장2)
quod multos etiam bonos pessum dedit, qui spretis quae tarda cum securitate praematura vel cum exitio properant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장7)
ceterum in senatu oratione monuit in posterum ne quis mobilis adulescentium animos praematuris honoribus ad superbiam extolleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 17장5)
reliquis quo minus vi aut obsidio subigerentur praematura montis Haemi et saeva hiems subvenit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장10)
tradunt plerique eorum temporum scriptores crebris ante exitium diebus illusum isse pueritiae Britannici Neronem, ut iam non praematura neque saeva mors videri queat, quamvis inter sacra mensae, ne tempore quidem ad complexum sororum dato, ante oculos inimici properata sit in illum supremum Claudiorum sanguinem, stupro prius quam veneno pollutum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장3)
relatum caput eius inlusit Nero tamquam praematura canitie deforme.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장12)
Iamque laevam, qua clipeum ad ictus circumferebat, lassaverat clamantibus amicis, ut ad ipsos desiliret, stabantque excepturi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 1:1)
non metuat cui regna ratis, cui tradere caelum adsidua Tiphys vultum lassatus ab Arcto.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 446:1)
nube nova linquente domos, Minoia frustra infremuit manus et visu lassatur inani
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 745:1)
regina ut roseis Auroram surgere bigis vidit et insomni lassatas turbine tandem
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 278:1)
vacuos cur lassant aequora visus?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 698:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION