라틴어 문장 검색

Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장14)
et hic duos habet in latere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:8)
Nam quattuor tetragonus duos habet in latere et natus est ex bis duobus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:3)
Quare etiam vi et potestate cybi, quod est unitas, unus erit in latere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:15)
Cuius rei seriem atque ueritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque mandaui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:14)
tribus autem ex lateribus variis genere munitionibus tegebatur:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:8)
Inter has fossas aciem semper instruebat, equitatum autem omnem ab lateribus extra fossam collocabat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 38:4)
Pompeius sive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat, adventu navium profectionem parare incipit et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:2)
aditus autem atque itinera duo, quae extra murum ad portum ferebant, maximis defixis trabibus atque eis praeacutis praesepit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:4)
Ad extremum musculi tectum trabesque extremas quadratas regulas IIII patentes digitos defigunt, quae lateres, qui super musculo struantur, contineant.
(카이사르, 내란기, 2권 10:6)
et ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit, ne, cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvenire possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 8장4)
Quod cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes deiectusque haberet, una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius pedum CC relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro munierant; tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro conlocabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 29장3)
Una erat magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma muralium falcium.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장5)
Rationem pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장3)
plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela coiciebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 26장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION