라틴어 문장 검색

" Et tu, fili hominis, sume tibi laterem et pones eum coram te et describes in eo civitatem Ierusalem.
“너 사람의 아들아, 벽돌을 가져다가 앞에 놓고 그 위에 도성 하나를, 곧 예루살렘을 새겨라. (불가타 성경, 에제키엘서, 4장1)
Et soror tua maior Samaria, ipsa et filiae eius, quae habitat ad sinistram tuam; soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae eius.
그리고 네 언니는 자기 딸들을 데리고 네 왼쪽에 살던 사마리아이고, 동생은 자기 딸들을 데리고 네 오른쪽에 살던 소돔이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장46)
"Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque acies tuae sunt destinatae".
칼아, 뒤로 돌고 오른쪽으로도 왼쪽으로도 돌아라. 네 날이 향하는 곳 어디로든 돌아라. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장21)
Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua,
네가 자선을 베풀 때에는 오른손이 하는 일을 왼손이 모르게 하여라. (불가타 성경, 마태오 복음서, 6장3)
Ait illis: " Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ".
예수님께서 그들에게 말씀하셨다. “너희는 내 잔을 마실 것이다. 그러나 내 오른쪽과 왼쪽에 앉는 것은 내가 허락할 일이 아니라, 내 아버지께서 정하신 이들에게 돌아가는 것이다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 20장23)
Illi autem dixerunt ei: " Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ".
그들이 “스승님께서 영광을 받으실 때에 저희를 하나는 스승님 오른쪽에, 하나는 왼쪽에 앉게 해 주십시오.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 10장37)
sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ".
그러나 내 오른쪽이나 왼쪽에 앉는 것은 내가 허락할 일이 아니라, 정해진 이들에게 돌아가는 것이다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 10장40)
Dixitque alter ad proximum suum: "Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni". Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento.
그들은 서로 말하였다. “자, 벽돌을 빚어 단단히 구워 내자.” 그리하여 그들은 돌 대신 벽돌을 쓰고, 진흙 대신 역청을 쓰게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 11장3)
gradiensque via regia nec declinabat ad dexteram, extollendo se de meritis, nec ad sinistram, succumbendo vitiis humanae fragilitatis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:3)
Super sinistram autem residens turtur, sub facie elegiaci carminis, calamitosis ejulationibus, suae vocis citharam adaptabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:16)
[0479D] in sinistra vero, pellem novaculae demorsione pileorum caesarie denudatam, in qua styli obsequentis subsidio, imagines rerum ab umbra picturae ad veritatem essentiae transmigrantes, vita sui generis donabantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:8)
alio vero in latere, ut in veritate referunt, qui tunc consideraverunt, ostiolum habet lapideum, sed semper signatam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:7)
Non sit mirum, si tot magnorum fletum et planctum hic adolescens meruerit, qui omnibus affabilis et notus habebatur, et qui nunquam ab aliqua militari actione sinistra laude declinavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:19)
"Cum facis helemosinam, noli tubacanere, sed in abscondito, ut nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 2:26)
Et ideo Dominus in Evangelio inanem populorum gentilium miseratus laborem, qui lateres construerent lutulentae superstitioni, et voluptati corporis dediti, solidum fidei murum aedificare non possent, velut ad quosdam asinae fetus locutus ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION