라틴어 문장 검색

sane 'Arethusa' secundum latinitatem in paenultima habet accentum, secundum rationem graecam in tertia a fine, sicut Creusa et *κρέουσα.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 114)
et unus sensus est divisus interpositione alterius:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1392)
cuius significationis participium latinitas non habet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2062)
nullum enim habet latinitas nomen animalis, quod neutri sit generis, sicut graece το` κῆτοσ και` τα` κήτη, licet et Horatius dixerit "ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini" et Iuvenalis "grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2078)
nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium, mane ut ex portu in Piraeum (malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi, heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeum, et idem, Mercator hoc addebat, captam e Sunio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 21:5)
multa illis Caesar neque me invito, etsi Latinitas erat non ferenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:5)
una omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 22 1:8)
unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci παρένθεσιν, παρέμπτωσιν vocant, dum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 177:2)
nam interim pigritiam emendandi faciunt aut certe novorum interpositione priora confundant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 194:2)
oeci corinthii tetrastylique quique aegyptii vocantur latitudinis et longitudinis, uti supra tricliniorum symmetriae scriptae sunt, ita habeant rationem, sed propter columnarum interpositiones spatiosiores constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장44)
Nihil enim locale est, vel localiter contineri potest, nisi quod sui interpositionem circumstantium rerum distantiam intervalli potest facere, veluti si alicui continuo corpori stylus vel corpusculum aliquod inseratur, statim per ejus interpositionem necesse est aliquam intervalli distantiam fieri inter particulas circumstantes, quae post ad invicem continuatae fuerant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION