라틴어 문장 검색

nullum enim habet latinitas nomen animalis, quod neutri sit generis, sicut graece το` κῆτοσ και` τα` κήτη, licet et Horatius dixerit "ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini" et Iuvenalis "grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2078)
neque vero leges Porciae, quae tres sunt trium Porciorum, ut scitis, quicquam praeter sanctionem attulerunt novi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 86:4)
sed vides numquam esse observatas sanctiones earum legum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 4:9)
nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium, mane ut ex portu in Piraeum (malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi, heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeum, et idem, Mercator hoc addebat, captam e Sunio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 21:5)
multa illis Caesar neque me invito, etsi Latinitas erat non ferenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:5)
Licet illa congressio quaedam nova ac prophetica, ut illa aetate, adduxisset, pactiones minus attente sunt ad effectum adductae, quia inspectionis, periodicae recognitionis ac promissi non impleti sanctionis rationes non sunt institutae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 218:6)
Etenim, licet complura inter Nationes et regiones sint inita foedera, comminuta tamen officiorum divisio, ordinationis, inspectionis sanctionisque deficientibus severis rationibus, efficit ut omnes conatus hebetentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 225:2)
qui consecratus in ipsa ciuitate, multis annis episcopatum Geuissorum ex synodica sanctione solus sedulo moderamine gessit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION