라틴어 문장 검색

Dumnacus suis finibus expulsus errans latitansque solus extremas Galliae regiones petere est coactus.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 32장5)
hic modicis contentus aedibus nec multo laxiore suburbano genus uitae ciuile admodum instituit, sine lictore aut uiatore gymnasio interdum obambulans mutuaque cum Graeculis officia usurpans prope ex aequo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 1:3)
nam et inter pontifices sacrificanti simul pro secespita plumbeum cultrum subiciendum curauit et secretum petenti non nisi adhibito Druso filio dedit dextramque obambulantis ueluti incumbens, quoad perageretur sermo, continuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 3:4)
cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem consimili ratione herbis quoque saepe decebat, et latices dulcis guttas similique sapore mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis, scilicet et glebis terrarum saepe friatis herbarum genera et fruges frondesque videri dispertita inter terram latitare minute, postremo in lignis cinerem fumumque videri, cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:4)
Aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras Quid enim est spatiatur quam spatio lati itineris obambulat?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 5:3)
Non in Tartareo latitantem poscimus antro, Adsuetamque dia tenebris, modo luce fugata Descendentem animam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:45)
quid enim est 'spatiatur', quam spatio lati loci obambulat?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 567)
persuadet autem sepulturam, ut possit recentis cadaveris uti anima, ut ait Lucanus non in tartareo latitantem poscimus antro adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata descendentem animam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 15211)
unde est nec gregibus nocturnus obambulat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7673)
nocturnus obambulat insidiatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5381)
primum exspectare, deinde, si latitare ac diutius ludificare videatur, amicos convenire, quaerere quis procurator sit, domum denuntiare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 1:7)
qui fraudationis causa latitarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:4)
nisi si latitant qui ad negotium suum relicto procuratore proficiscuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:6)
ego experiri non potui, latitavit, procuratorem nullum reliquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:5)
Eum ipsum qui fraudandi causa latitet, eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de praedio detrudi vetat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 1:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION