라틴어 문장 검색

Classem quoque absque valida manu non audebat deserere, quoniam, velut lupis vespertinis mos est clanculo ad plana descendere, repetitis quantotius notis silvarum latibulis, sic consuevit eadem Danorum et Alanorum natio, cum semper studeat rapto vivere, numquam tamen indicta pugna palam contendit cum hoste, nisi praeventa insidiis, ablata spe ad portus navium remeandi.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 8:4)
Sed quare amor quandoque ponderibus non utatur aequalibus, alibi tractatu latiori te plenius edocebo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 4장: 사랑은 어떻게 나타나나 3:1)
Etsi ea quae proponis clara forte veritate niteantur, aliam tamen ex tui ipsius verbis tibi possum iustam recusationis causam opponere, quia, ut superior a me lata et a te approbata videtur sententia continere, magis in plebeio quam in nobili genere sedet laudanda probitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 9:2)
Hic, ubi graminea in latum sese explicat aequor Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum solem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae, Improba falx noctis parva incrementa prioris Desecat, exiguam radens a cespite messem:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:1)
Quis numerus punctum, quis linea quisue figura Plana uel equorum laterum, quis spera uocatur, Quis quadrus uel quis solidus, quis piramis aut quis Ciclicus est a se qui circumflectitur in se;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:25)
Que se ferre nequit, supra se lata, ruinam Infra se patitur nec sese sustinet, immo Mole sua premitur, proprio sub pondere lapsa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:17)
Nolo enim ut prius plana verborum planitie explanare proposita, vel profanis verborum novitatibus profanare profana;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:5)
Caput vero mirae grossitudinis erat, aures latissimae et pilosae, capilli cani cum barba, quae a mento usque ad umbilicum ejus profluebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 52:10)
Sansadonias nuntia mittere negat sed pannum latissimum nigerrimi et horrendi coloris, [0508B] in summitate hastarum praefixum, in culmine suae arcis erigere pollicetur, deinde horrisona buccina vehementer perstrepere et ita gentiles certos reddere de apparatu belli Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:8)
et utrinque in gladio, arcu et lancea corruentes, totam latissimam vallem sanguine suo repleverunt, ac densis corporibus occisorum, virorum ac mulierum, terra regionis hujus occupata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:2)
Eodem vero anno, quo rex Acram invictam deseruit, et a Joppe Jerusalem ascendit, ut illic aliquantulum bellis intermissis quiesceret, quadam die circa tempus Julii mensis cum decem tantum militibus in venationem profectus, dum saltus civitati Caesareae [0635D] contiguos a montanis intraret et hujus recreationis studio vacaret, Sarraceni circiter sexaginta ab Ascalone et Acra descenderunt ad insidias Christianorum, ut tam in plano quam in montanis deprehensos detruncarent ac rebus exspoliarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 42:1)
Alioquin sentencia nulla esset, ut pote a non competenti iudice lata, ut Leges clamant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 12:4)
Quaecumque alia ad hanc partem obiecta sunt, plana sunt.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 14:1)
pedumque gressus qui etsi exiliores videntur, fiunt tamen latiores cum incedimus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:7)
Sed fortasse referatur, quid quod etiam lex quadraginta diebus lata est (Exod.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION