라틴어 문장 검색

oppido quam mihi laborandum est, ne tam friuolam accusationem me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse existimetis.
(아풀레이우스, 변명 65:12)
Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum.
(아풀레이우스, 변명 72:4)
quis credat effici potuisse, ut quae defensio fuerat, eadem manentibus eisdem litteris in accusationem transuerteretur?
(아풀레이우스, 변명 79:9)
uenio nunc ad ipsum stirpem accusationis, ad ipsam causam maleficii.
(아풀레이우스, 변명 88:2)
quem enim laudatorem locupletiorem, quem testem uitae meae sanctiorem producam, quem denique aduocatum facundiorem?
(아풀레이우스, 변명 93:1)
haec praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulauit:
(아풀레이우스, 변명 97:13)
putate uos causam non apud Cl(audium) Maximum agere, uirum aequum et iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condemnandi:
(아풀레이우스, 변명 100:13)
cui etiam notum esse tantummodo summus honor est, is etiam laudator mihi apud principes Africae uiros quodam modo astitit.
(아풀레이우스, 플로리다 16:57)
tam Herculi truculentam accusationem intuens quam meam miseram conscientiam;
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:3)
Tanta denique miseratione tantaque indignatione curiam sed et plebem maerens inflammaverat, ut remoto iudicandi taedio et accusationis manifestis probationibus et responsionis meditatis ambagibus cuncti conclamarint lapidibus obrutum publicum malum publice vindicari.
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:3)
CUM de constituendo accusatore quaeritur iudiciumque super ea re redditur cuinam potissimum ex duobus pluribusque accusatio subscriptiove in reum permittatur, ea res atque iudicum cognitio divinatio appellatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 2:1)
APUT Q. Metellum Numidicum in libro accusationis In Valerium Messalam tertio nove dictum esse adnotavimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XIV 2:1)
Ex quo genere procedendi, etiam a principio, pro nimis severo et plane irregulari habito, tam quoad materiam quam quoad formam, valde probabiliter concludi possit accusationes graves contra illam reginam prodiiisse, quas rex propter rationes status et ad vitandam invidiam publicare noluit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:15)
Postquam autem ad Sancti Edmundi Burgum venisset, accepit Thomam marchionem Dorcestriae (qui unus ex pignoribus fuerat in Gallis) ad ipsum properare ut se a quibusdam accusationibus contra se exhibitis purgaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:32)
Quae quidem accusatio, licet fundamento non penitus caruerit, attamen callide et avide a nunnullis arrepta erat, qui cum ipsi ad regis partes tuendas sorcordes fuissent et negligentes hoc praetextu utebantur ad teporem eorum et inertiam tegendam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION