라틴어 문장 검색

Plancus quidem tuus Ravennae est et magno congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 1 4:9)
"Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi, Pauli atque Petri nobilis cruore, unus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno, vidit superba morte laureatum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.4)
In quoque cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus, incusans Augusti congiariorum, quae amicis dabantur, exiguitatem, heminaria esse dixit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 161:1)
nam congiarium commune liberalitatis atque mensurae, a mensura ducta imminutio rerum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 161:2)
atque laureati postes pro illo lauru coronati, ex eadem fictione sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 251:3)
Scrutabitur scholas nostras et obiciet philosophis congiaria, amicas, gulam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 5:4)
Ex congiario tantum ferunt homines, quantum in capita promissum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 8:3)
Liceat istud sane tibi et te in tantum fortuna sustulerit, ut congiaria tua urbes sint (quas quanto maioris animi fuit non capere quam spargere !
(세네카, 행복론, Liber II 66:4)
Rex honores dignis dat, congiarium et indignis ;
(세네카, 행복론, Liber IV 132:1)
Annua, congiaria homines carissime accipiunt et illis aut laborem aut operam aut diligentiam suam locant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 44:1)
Cum sestertium milliens in culinam coniecisset, cum tot congiaria principum et ingens Capitolii vectigal singulis comisationibus exsorpsisset, aere alieno oppressus rationes suas tune primum coactus inspexit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 71:1)
ibit violentior per omnia, sicut solita est semper, eas quoque domos ausa iniuriae causa intrare, in quas per templa aditur, et atram laureatis foribus induet vestem.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 98:5)
Non tu hic nunc legeris tuumque fulmen, o dignissime Quintianus alter, spernens qui Ligurum solum et penates mutato lare Gallias amasti, inter classica, signa, pila, turmas laudans Aetium vacansque libro, in castris hederate laureatis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem48)
Iam si pectoribus ad translucendum quandam specularem materiam natura obduxisset, cuius non praecordia insculpta apparent novi ac novi Caesaris scenam congiario dividundo praesidentis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 7:1)
tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita civitate litterae a Postumio laureatae sequuntur, victoriam populi Romani esse, Aequorum exercitum deletum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 333:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION