라틴어 문장 검색

Nidi sunt viscera pulmonis et cordis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:15)
Spiritus quidem nostri, hoc est, ejus quem carpimus, et quo alimur in hac vita, nidus est pulmo:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:16)
sanguinis autem et spiritus nidus est cor.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:17)
Ossa quoque validiora nidos habent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:21)
In visceribus ipsis mollioribus nidi cupiditatis aut doloris sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:23)
Et alia si quis consideret, etiam plures nidos inveniet in hac fabrica humani corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:24)
Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos (Ps. LXXXIII, 4).
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:26)
Unde etiam Romae vetus fuisse usus dicitur, ne filii cum parentibus et maxime puberes intrarent lavacrum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 2:5)
Et quoniam apud eos, ut in capite mundi, morborum acerbitates celsius dominantur, ad quos vel sedandos omnis professio medendi torpescit, excogitatum est adminiculum sospitale, nequi amicum perferentem similia videat, additumque est cautioribus paucis remedium aliud satis validum, ut famulos percontatum missos quem ad modum valeant noti hac aegritudine colligati, non ante recipiant domum, quam lavacro purgaverint corpus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 23:1)
lavacra in modum provinciarum exstructa;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:4)
spiranti zephyro contraversa Gumathenam contingit, regionem ubere et cultu iuxta fecundam, in qua vicus est Abarne nomine, sospitalium aquarum lavacris calentibus notus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 2:4)
Hic praefectus exagitatus est motibus crebris, uno omnium maximo, cum collecta plebs infima domum eius prope Constantinianum lavacrum iniectis facibus incenderat et malleolis, ni vicinorum et familiarum veloci concursu a summis tectorum culminibus petita saxis et tegulis abscessisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 8:1)
Dein cum a Silvani lavacro vel Mamaeae aquis ventitant sospitalibus, ut quisquam eorum egressus, tenuissimis se terserit linteis, solutis pressoriis, vestes luce nitentes ambigua diligenter explorat, quae una portantur sufficientes ad induendos homines undecim:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 19:1)
Inter quae porticum excitavit ingentem, lavacro Agrippae contiguam, Eventus Boni cognominatam ea re quod huius numinis prope visitur templum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 19:2)
Ante apud Sirmium repentino fragore nubium fulmen excussum, palatii et curiae partem incendit et fori, et apud Savariam eodem adhuc constitute, bubo culminibus regii lavacri insidens, occentansque funebria, nulla iacientium sagittas et lapides contemplabili dextera cadere potuit, certatim licet ardenti studio petebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION