라틴어 문장 검색

Gastus de civitate Bordeiz cum triginta viris, gnaris certaminis et insidiarum, clam subtractus ab exercitu, sicut erat providus, sciens vires appropinquantium peregrinorum adhuc latere cives et milites Jerusalem, per confinia ejusdem urbis cum suis frena laxat, praedas undique contrahit et abducit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:6)
Unde ambo, admistis sociorum copiis, fortiter in terga adversariorum equos laxant, usque ad portam urbis Jerusalem eos in fugam remittentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:11)
Nam Christiani sic neci totum laxaverant animum, ut non sugens masculus aut [0552D] femina, nedum infans unius anni vivens manum percussoris evaderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 60:7)
Promotus ergo consilio et benevolentia omnium Christianorum, turrim David regis quam ipse Reymundus, laxatis fugae Sarracenis, invaserat, requisivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 66:3)
Tandem imperato humili eorum excusatione placatus, omnia quae sibi fuerant illata, per intercessionem tantorum principum cum omni benevolentia cordis peregrinis laxavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:8)
Mane vero cujusdam sextae feriae exorto, laxatis equis et frenis, in impetu magno et cornuum stridore vociferantiumque [0668C] tumultu Ascalonitarum castra invadit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 64:4)
Qui subito nimium flammivomus ab arbore in machinam laxatur, quam undique flammae intolerabiles cingentes, grandi et insuperabili incendio combusserunt, cum plurima parte virorum, qui ignem excutere et exstinguere conati nequaquam evadere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:10)
Ex Sarracenis alii decollati, alii innumerabili pretio redempti et laxati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:18)
Quae exsufflatio et perforat et distendit materiam et perforando quidem facit vias venarum pulsatilium et quietarum et nervorum, extendendo autem distribuit uniuscuiusque membri materiam in locum proprium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:26)
Ligatur itaque et distenditur anima nostra istius corporis nervis, et ideo interdum rigescit, saepe curvatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:6)
Ideoque Esau laxatis virtutis suae nexibus dissolutus est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:14)
Helluones enim aut distenduntur cruditate usque ad periculum, aut plerumque solvuntur visceribus exinanitis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:16)
nec eorum quisquam aliquando stivam apprehendit, vel arborem colit, aut arva subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta, sine lare sine sedibus fixis aut legibus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 3:2)
Qui dispersi laxatis ordinibus, dumque elabi properant impediti, corpora nudantes intecta, gladiorum hastarumque densis ictibus truncabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 11:2)
His auditis cum nullae laxarentur indutiae, promotus exercitus prope collem advenit molliter editum, opertum segetibus iam maturis, a superciliis Rheni haut longo intervallo distantem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION