라틴어 문장 검색

Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos;
이 도성은 너희에게 솥이 되지 않고, 너희는 그 안에 든 살코기가 되지 않을 것이다. 이스라엘의 국경에서 나는 너희를 심판하겠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 11장11)
Per me etiam tibi memorialis ancillatur potentia, quae in suae recordationis armario, nobilem censum scientiae thesaurizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:15)
Est qui Memoriales titulum fecerit, est qui Πραγματικα` et Πάρεργα et Διδασκαλικά, est item qui Historiae Naturalis, et Παντοδαπῆσ ̔Ιστορίασ, est praeterea qui Pratum, est itidem qui Πάγκαρπον, est qui Τόπων scripserit ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 8:1)
Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo Memoriali severe factum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 12:1)
Masurius autem Sabinus, in undecimo Librorum Memorialium, civicam coronam tum dari solitam dicit, cum is qui civem servaverat eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 14:1)
Sed Sabinus Masurius in primo Memorialium, secutus quosdam historiae scriptores, Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 9:1)
Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librum memorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,
(불가타 성경, 에스테르기, 6장1)
Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius.
(불가타 성경, 호세아서, 12장6)
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장8)
Qui comedunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriant; et ossa eorum confringunt et secant sicut carnem assam in lebete et quasi carnem in medio ollae.
(불가타 성경, 미카서, 3장3)
Et corona erit Helem et Thobiae et Iedaiae et Hen filio Sophoniae memoriale in templo Domini.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장14)
In die illa erit super tintinnabula equorum; "Sanctum Domino"; et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장20)
Et erit omnis lebes in Ierusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum; et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis, et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장21)
Et hoc est rescriptum epistulae, quam rescripserunt in tabulis aereis et miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장22)
epistulae quoque eius ad senatum extant, quas primum uidetur ad paginas et formam memorialis libelli conuertisse, cum antea consules et duces non nisi transuersa charta scriptas mitterent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION