라틴어 문장 검색

3. Rex, negotio cum concilio suo sanctiore communicato, legatis in hunc modum responsum dedit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:1)
Postquam igitur saepius cum concilio suo de re deliberasset, animi autem sui sensum parce aperuisset, cancellario in mandatis dedit responsum quoddam formale quod legatis redderet, idque praesentibus reliquis consiliariis fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:12)
Ad quae consiliarii dixerunt tantum regem ab ipsis nullum aliud responsum expectasse, sed legatos proprios ad regem Gallum propediem missurum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:4)
11. Rex post reditum legatorum neutiquam sibi hoc responso satisfactum esse iudicavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 11:1)
cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus, legati Carthaginienses vocati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 564:1)
Fabio Ambusto L. Valerio Potito tribunis militum consulari potestate Veiens bellum motum ob superbum responsum Veientis senatus, qui legatis repetentibus res, ni facesserent propere urbe finibusque, daturos quod Lars Tolumnius dedisset responderi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 642:3)
dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 126:1)
quos legati, nullo in praesentia responso dato, Chalcidem se sequi iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 458:2)
quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque e patribus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 161:4)
legati pace infecta ac prope sine responso dimissi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 305:2)
nunc praetori video aut non dandum concilium legatis fuisse, aut non sine responso eos dimittendos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 247:5)
Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt, obsides conficiunt. Concurrunt reliquarum civitatium legati, quae Bellovacorum speculabantur eventum;
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 24장1)
Ibi ad eum legati Neapolitanorum venerunt, atque inde accepto responso ad sua regressi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 317:2)
cui cum ob animum egregie victum legati gratias agerent, obstinatum silentium obtinuit ac sine responso ac mentione facti sui legatos dimisit, ut appareret insignem dolorem ingenti comprimi animo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 545:3)
cum ad moenia Satrici admotus esset exercitus legatisque missis ad pacem cum precibus petendam triste responsum ab consule redditum esset, nisi praesidio Samnitium interfecto aut tradito ne ad se remearent, plus ea voce quam armis inlatis terroris colonis iniectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 221:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION