라틴어 문장 검색

Refert etiam plerasque sententias quas in declamandis controversiis lepide arguteque dictas putat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 5:1)
Fugit autem Plinium, sententiolam istam, quam putavit esse argutissimam, vitio non carere quod Graece ἀντιστρέφον dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 8:1)
Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positive esse, sed naturalia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 1:1)
Super qua re Favorinus quoque subtilissime argutissimeque decem libros composuit, quos Πυρρωνείων Τρόπων inscribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 6:1)
Fratris autem vocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique ἐτύμωͺ interpretatur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 5:1)
Haec verba Chrysippi eo etiam magis ponenda existimavi, ut prompta ad considerandum iudicandumque sint, quoniam legentibus ea nobis delicatiorum quidam disciplinarum philosophi, Saevitiae imaginem istam esse, non Iustitiae, dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, IV 6:1)
Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, audacius hoc argutiusque esse videtur quam verius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 6:1)
Quod genus profecto ille homo est, qui de petorritis nuper argutissimas nugas dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 3:1)
Quem cum iam inter ingentes clamores legentem invenissemus - legebat autem librum ex Ennii septimum - , hos eum primum versus perperam pronuntiantem audivimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 5:1)
In quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi 'equum';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:3)
"Quod si ita est ut dico, et ut ipse aequitatis habitus demonstrat, taliones illae tuae reciprocae argutiores profecto quam veriores fuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 36:1)
Studiosus magis erat quam eruditus, libros plerunque qui Gallica lingua conscripta erant legens, licet Latinae linguae rudis non esset, quod ex eo patet quod Hadrianus cardinalis et alii, quibus lingua Gallica satis familiaris erat, nihilominus Latine ad eum semper scriberent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 10:6)
id enim legentem non multum impedire solet, quandoquidem errata ab ipso sensu facile corriguntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:6)
Adnotavi saepius ingeniosa et arguta dicteria, quae principibus improvisio exciderunt, nonnunquam scintillas ad seditiones iniecisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:2)
Hic patet intentis, quod opus sit inane legentis:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, III. De fatuo, qui sapienciam acquirit 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION