라틴어 문장 검색

Licinius consul duabus legionibus obtinere provinciam iussus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 254:1)
Patimini me, quoniam tertium diem iam feriati sumus SOMNIUM Cum in Africam venissem M'. Manilio consuli ad quartam legionem tribunus, ut scitis, militum, nihil mihi fuit potius, quam ut Masinissam convenirem regem, familiae nostrae iustis de causis amicissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus 10:7)
nam et Fabius Decium collegam adpropinquare exclamavit, et pro se quisque miles adesse alterum consulem, adesse legiones gaudio alacres fremunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 187:1)
ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter se dividerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 336:1)
duae legiones urbanae alteri consuli, qui in locum L. Postumi suffectus esset, decretae sunt, eumque, cum primum salvis auspiciis posset, creari placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 323:2)
consules duabus urbanis legionibus scriptis supplementoque in alias lecto, priusquam ab urbe moverent, prodigia procurarunt quae nuntiata erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 564:1)
galliae et legionibus praeesset quem consul cuius Italia provincia esset praefecisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 403:1)
M. Marcello quibus consul rem gesserat legiones decretae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 107:2)
et consules duas urbanas legiones scribere iussi, quae, si quo res posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici belli societate iraque inde tumentibus, mitterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 83:1)
alter consul duas scriberet legiones;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 523:1)
Octavius missus a Quinctio, cum praesidium et paucas naves ab A. Postumio, qui ab Atilio legato Cephallaniae praepositus fuerat, accepisset, Leucadem venit implevitque spei socios M'. Acilium consulem iam cum legionibus mare traiecisse et in Thessalia castra Romana esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 151:1)
sed cum legione nova quam consules conscripserant, quinque milibus peditum, trecentis equitibus in Corsicam iussus est transire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 240:1)
Semproni Gracchi consulis imperio auspicioque legio exercitusque populi Romani Sardiniam subegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 338:4)
ibi in medio spectantibus utrimque ex vallo castrorum hinc rege, hinc consule cum suis legionibus pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 448:1)
caput autem est hoc, quod te diligentissime percipere et meminisse volo, ut ne in libertate et salute p. R. conservanda auctoritatem senatus exspectes nondum liberi, ne et tuum factum condemnes (nullo enim publico consilio rem p. liberavisti, quo etiam est res illa maior et clarior) et adulescentem vel puerum potius Caesarem iudices temere fecisse, qui tantam causam publicam privato consilio susceperit, denique homines rusticos, sed fortissimos viros civisque optimos, dementis fuisse iudices, primum milites veteranos commilitones tuos, deinde legionem Martiam, legionem quartam, quae suum consulem hostem iudicaverunt seque ad salutem rei p. defendendam contulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 7 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION