라틴어 문장 검색

acida autem maxime conveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장11)
abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장6)
Nam sive quid vinulentum sive acidum est, id huic morbo alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장30)
Maxime prodesse videtur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, vel lolii farina ex vino diluto cocta et mixta cum acida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장7)
ad quem usum ex malo Punico acido arido malicorii pars interior cum pari potione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장11)
Si pituitam acidam effudit, utique sumere cibum, sed adsueto leuiorem:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 11:2)
uomitus, deiectio, acidae res et austerae;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:5)
Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 27:3)
non uti cibis uariis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 1:5)
utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus uitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 7장 1:3)
Scire igitur oportet omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis ualentissimi esse (ualentissimum uoco, in quo plurimum alimenti est);
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 2:1)
Ex leguminibus uero ualentior faba uel lenticula quam pisum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 5:1)
Nam leuis pondere apparet, et ex is, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et calfit et frigescit, quoque celerius in ea legumina percoquuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 12:5)
ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 20장 2:1)
Mali uero suci sunt milium, panicium, hordeum, legumina;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 21장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION