-
pro facie multis vox sua lena fuit.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 64:3)
-
maxima lena mora est.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 156:4)
-
quodcumque nox mundi dehinc infecit atris nubibus, tu, rex, Eoi sideris vultu sereno inlumina, tu, sancte, qui taetram picem candore tinguis lacteo, ebenoque crystallum facis, delicta tergens 1 livida.
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus20)
-
stridebat gravidis funalis machina vinclis inmensas rapiens alta ad fastigia gemmas, at domus interior septem subnixa columnis crystalli algentis vitrea de rupe recisis construitur, quarum tegit edita calculus albens in conum caesus capita et sinuamine subter subductus conchae in speciem, quod mille talentis margaritum ingens, opibusque et censibus hastae addictis, animosa Fides mercata pararat.
- (프루덴티우스, Psychomachia, section 1249)
-
SYRA, anus,lena.
- (푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라10)
-
terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum, et tua, quod non uis, sentiat umbra sitim;
- (섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 51)
-
sit tumulus lenae curto uetus amphora collo:
- (섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 537)
-
dixit currumque poposcit, cui dederant crystalla iugum, quae frigore primo, orbis adhuc teneri glacies ubi Caucason auget, strinxit Hyperboreis Tanaitica crusta pruinis naturam sumens gemmae quia perdidit undae, perforat hunc fulvo formatus temo metallo;
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 37)
-
cumque pransuro Sardanapallicum in morem panis daretur e Leontina segete confectus, insuper dapes cultae ferculis cultioribus apponerentur, spumarent Falerno gemmae capaces inque crystallis calerent unguenta glacialibus, huc 2 suffita cinnamo ac ture cenatio spargeret peregrinos naribus odores et madescentes nardo capillos circumfusa florum serta siccarent, coepit supra tergum sic recumbentis repente vibrari mucro destrictus e lacunaribus, qui videbatur in iugulum purpurati iam iamque ruiturus;
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 7:1)
-
"huic quamvis census dederim largita beatos, vincit opes animo, querimur iam Seras avaros angustum spoliare nemus Clymenaeaque deesse germina nec virides satis inlacrimare sorores, vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo raraque longaevis nivibus crystalla gelari."
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam57)
-
hic pocula magno prima duci murrasque graves crystallaque portat candidiore manu:
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 32)
-
Praeterea benedictionem protectoris uestri beati Petri apostolorum principis uobis direximus, id est camisia cum ornatura in auro una, et lena Anciriana una;
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:9)
-
Hic cum quadam die lenas siue saga, quibus in hospitale utebatur, in mari lauasset, rediens domum, repentina medio itinere molestia tactus est, ita ut corruens in terram, et aliquandiu pronus iacens, uix tandem resurgeret.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].3)
-
Venit in exitium callida lena meum.
- (티불루스, Elegiae, 1권, poem 525)
-
lena nocet nobis, ipsa puella bona est.
- (티불루스, Elegiae, 2권, poem 629)