라틴어 문장 검색

illam autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat eis luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis σχήματα appellant, quod idem verbum ab eis etiam in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet hic quidem subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui recte quidam vocant Atticum, sed paulo parcius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 1:1)
paria paribus relata et similiter conclusa eodemque pacto cadentia et immutatione litterae quasi quaesitae venustates, ne elaborata concinnitas et quoddam aucupium delectationis manifesto deprehensum appareat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 2:3)
conlocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus, aut ut forma ipsa concinnitasque verborum conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et apte cadat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 1:1)
Et finiuntur aut ipsa compositione et quasi sua sponte, aut quodam genere verborum, in quibus ipsis concinnitas inest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 2:7)
in huius concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem accepimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 3:1)
hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur et maxime Gorgias, cuius in oratione plerumque efficit numerum ipsa concinnitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 1:1)
Ita fit ut non item in oratione ut in versu numerus exstet idque quod numerosum in oratione dicitur non semper numero fiat, sed non numquam aut concinnitate aut con- structione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 60장 1:5)
conlocationis autem eae quas diximus, com- positio, concinnitas, numerus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 60장3)
formae vero quaedam sunt orationis, in quibus ea concinnitas est ut sequatur numerus necessario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:1)
caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, iaceat necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 207:2)
ut, cum obiicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii quondam emerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 141:3)
nos melius, quibus sordet omne quod natura dictavit, qui non ornamenta quaerimus sed lenocinia, quasi vero sit ulla verborum nisi rei cohaerentium virtus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 27:2)
quae etiamsi lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur nec quidquam non diserte, quod honeste, dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 36:2)
Levia sunt ista et fallacia pignora animi multisque involuta lenociniis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 5:2)
Mangones quicquid est, quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION