라틴어 문장 검색

Paphius quin etiam et Cornelius, senatores, ambo venenorum artibus pravis se polluisse confessi, eodem pronuntiante Maximino sunt interfecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 29:1)
nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni deussit.
(아풀레이우스, 변명 10:9)
quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda.
(아풀레이우스, 변명 10:20)
en adest Cornelius Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit:
(아풀레이우스, 변명 59:4)
At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam, modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere, figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursum mutuo nexu refectas, ut mireris.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:1)
"simul iugi quod insurgimus aspritudinem fabularum lepida incunditas levigabit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:12)
"Sed ego huic et credo Hercule et gratas gratias memini, quod lepidae fabulae festivitate nos avocavit;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:14)
Tunc illa lepida alioquin et dicacula puella
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:12)
"Et subsiste paulisper et more tuae urbanitatis fabulam illam tuam remetire, ut et filius meus iste Lucius lepidi sermonis tui perfruatur comitate."
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:13)
Et sic lepido sermone Fotis, at invicem cavillatus ego
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:1)
"Sed ego te narrationibus lepidis anilibusque fabulis protinus avocabo ;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:5)
"Quod autem, oramus, isti crimen si puellari lepidae libenter arrisit?"
(아풀레이우스, 변신, 5권254)
"Miseremini terrae omniparentis agiles alumnae, miseremini et Amoris uxori, puellae lepidae, periclitanti prompta velocitate succurrite."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:81)
"Quanquam enim prudens crimen Corneliae legis incurram, si civem Romanum pro servo tibi vendidero, quin emis bonum et frugi mancipium, quod te et foris et domi poterit iuvare?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:11)
Nec paucis casulis atque castellis oberratis devertimus ad quempiam pagum urbis opulentae quondam, ut memorabant incolae, inter semiruta vestigia conditum, et hospitio proxumi stabuli recepti cognoscimus lepidam de adulterio cuiusdam pauperis fabulam, quam vos etiam cognoscatis volo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION