라틴어 문장 검색

Haec transit tamen, ut minora, quisquis Venatus humiles videt leonum, Quos velox leporum timor fatigat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIV3)
- Loto candidior puella cycno, Argento, nive, lilio, ligustro.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV2)
Esse negas coctum leporem poscisque flagella.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIV1)
Mavis, Rufe, cocum scindere, quam leporem.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIV2)
Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum, Silva gravis turdos exagitata dedit, Captus flumineo venit de gurgite piscis, Vina ruber fudit non peregrina cadus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI3)
Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIX1)
' Si non derides, si verum, lux mea, narras, Edisti numquam, Gellia, tu leporem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIX3)
Cum mittis turdumve mihi quadramve placentae, Sive femur leporis, sive quid his simile est, Buccellas misisse tuas te, Pontia, dicis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXV1)
Sumen, aprum, leporem, boletos, ostrea, mullos Mittis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXVIII2)
Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra, Et Tiburtino monte quod alget ebur;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII6)
Audet facundo qui carmina mittere Nervae, Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi, Paestano violas et cana ligustra colono, Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVI1)
Venator leporem, colonus haedum, Piscator ferat aequorum rapinas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII10)
Parcius utaris, moneo, rapiente veredo, Prisce, nec in lepores tam violentus eas.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XIV1)
saepius illis, Prisce, datum est equitem rumpere, quam leporem.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XIV8)
Mullorum leporumque et suminis exitus hic est, Sulphureusque color carnificesque pedes.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLVIII5)

SEARCH

MENU NAVIGATION