라틴어 문장 검색

Si ergo Dominus celi non est dedignatus tangere tam turpes pauperes, utest leprosus et cecus, nec nos miseri dedignari debemus tangere quoslibet pauperes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 8:9)
Propter quod etiam Avicenna dicit, quod quidam ex imaginatione leprae leprosus factus est, et patientibus fluxum sanguinis prohibet Galenus aspectum rubicundorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:5)
Unde et Samaritanus ille aliis antefertur, qui cum leprosis aliis novem secundum praeceptum Domini, mundatus a lepra, solus regressus ad Christum amplificabat Deum, et agebat gratias.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:31)
Stultus enim ut luna mutatur, et versicolor, aut humorum varietate difformis animam suam in leprosi corporis speciem turpi contagione commaculat, salubres cogitationes noxiis saepe permiscens.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:11)
neque enim uos in prouectu positi uirtutis diffluere deliciis et emarcescere uoluptate uenistis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:34)
"et septuaginta et quinque animae introierunt Aegyptum, quae exierunt de femore Iacob, et postquam conluctante Deo latitudo femoris eius emarcuit, a liberorum opere cessavit;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:15)
Ita leprosus exstitit pro sancto Francisco Assisiensi, ita pauperes pro beata Teresia Calcuttiensi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 110:3)
"peccante nil est taetrius, nil tam leprosum aut putidum cruda est cicatrix criminum oletque ut antrum Tartari."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.90)
Simul et emarcuit et induruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 3:3)
Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse verbum dei, id est λόγον, illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui verbo omnia et faceret et fecisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION