라틴어 문장 검색

Adulescentia morbis acutis item comitialibus tabique maxime obiecta est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 21:1)
Post hanc aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam uelut ora uenarum (*α*ι*μ*ο*ρ*ρ*ο*ι*δ*α*σ Graeci appellant) profusio.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 21:3)
Item morbus comitialis ante pubertatem ortus non aegre finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 11:1)
Morbus quoque comitialis post annum XXV ortus aegre curatur, multoque aegrius is, qui post XL annum coepit, adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, uix quicquam in medicina sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 29:1)
Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore uexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 1:2)
At ubi longi ualentesque morbi sine febre sunt, ut comitialis, ut insania, ueratro quoque albo utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 2:3)
Et leuia quidem genera exercitationis infirmis conueniunt, ualentiora uero iis, qui iam pluribus diebus febre liberati sunt, aut iis, qui grauium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre uacent (quod et in tabe et in stomachi uitiis, et cum aqua cutem subit, et interdum in regio fit), aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre quamuis diu manent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 4:3)
Asclepiades ea superuacua esse dixit, quoniam in lethargum saepe conuerterent:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 14:1)
Id interdum fit, et quidem adeo, ut illo confitente nimia frictio etiam lethargi periculum adferat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 15:1)
Lethargum Graeci nominarunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 1:4)
Inter notissimos morbos est etiam is, qui comitialis uel maior nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 1:1)
Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 1:2)
Igitur interdum euenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione neruorum, qua uehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucue sine ratione moueatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 65:3)
pessimum, ubi magnis morbis uenientibus maximeque comitiali praeuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 20:5)
Ergo lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscesses, quae ἀποστήματα Graeci nominant, bilis atra, quam μελαγχολίαν appellant, insania, morbus comitialis, angina, gravedines, destillationes oriri solent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION