라틴어 문장 검색

sed ne quid in posterum casibus liceat, quos ab exemplo vitare debemus, posco ut actutum me quoque absente tua cura sed meo sumptu resurgat in molem sparsa congeries, quam levigata pagina tegat, ego venerabili Gaudentio reliqui pretium lapidis operisque mercedem, carmen hoc sane, quod consequetur, nocte proxima feci, non expositum, credo, quod viae non parum intentus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 4:1)
Salios item duodecim Marti Gradivo legit tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina tripudiis sollemnique saltatu iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 213:1)
quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua transierant posse, ibi maxime confertis hostibus qua viam fecerant, et consul legionesque Romanae cum quod tegumen modo omnis exercitus fuerat nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 416:1)
ceterum sicut testudinem, ubi collecta in suum tegumen est, tutam ad omnes ictus video esse, ubi exserit partes aliquas, quodcumque nudavit, obnoxium atque infirmum habere, haud dissimiliter vos, Achaei, clausos undique mari, quae intra Peloponnesi sunt terminos, ea et iungere vobis et iuncta tueri facile,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 372:3)
ita cum tribus coriis harenae et item marmoris solidati parietes fuerint, neque rimas, neque aliud vitium in se recipere poterunt, sed et liaculorum subactionibus fundata soliditate marmorisque candore firmo levigata, coloribus cum politionibus inductis nitidos expriment splendores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장25)
Namque aedificatur locus uti laconicum et expolitur marmore subtiliter et levigatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장3)
cum deformatum fuerit, circum levigatur, extremam ut habeat curvaturam molliter circumactam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION