라틴어 문장 검색

Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, melius enim distincta servantur, deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 5:1)
Vix Aurora novos movebat ortus, iam bellaria linea pluebant - hunc rorem veniens profudit eurus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres4)
Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras libamenta tuli.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis67)
"accipe, nate, tui nova libamenta triumphi, accipe et hoc regimen dextrae frontisque superbae vincula, quae patri minimum laetanda dedisti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권37)
fer huc verbenam mi intus et bellaria.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 526)

SEARCH

MENU NAVIGATION