라틴어 문장 검색

"non erubescis, stulte, pago dedite, te tanta semper perdidisse obsonia quae dis ineptus obtulisti talibus, quos trulla, pelvis, cantharus, sartagines, fracta et liquata contulerunt vascula?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1116)
"videbat ipsos apparatus funerum praesens suorum nec movebatur parens laetata quotiens aut olivo stridula sartago frixum torruisset puberem dira aut cremasset lamminarum inpressio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1311)
Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, melius enim distincta servantur, deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 5:1)
quotiens vestro monitu obesum quicumque corpus aestuantemque turgidi ventris arvinam crebro ieiuniorum decoquendus igne torruerit, nulli dubium est vos tunc simulam frictam in quadam continentiae sartagine consecraturos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 5:2)
Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras libamenta tuli.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis67)
"accipe, nate, tui nova libamenta triumphi, accipe et hoc regimen dextrae frontisque superbae vincula, quae patri minimum laetanda dedisti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권37)
Et cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit eum igne admoveri adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum autem vapor sartaginis diu diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter ita dicentes:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION