라틴어 문장 검색

Huic libello nomen iniungenset est nomen ex re:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:12)
Denique cum legeret libellum assidue, quem Constantius, ut privignum ad studia mittens, manu sua conscripserat, praelicenter disponens quid in convivio Caesaris impendi deberet, phasianum et vulvam et sumen exigi vetuit et inferri, munificis militis vili et fortuito cibo contentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 3:1)
Hocque comperto, apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit occulte, inter alia multa etiam id continentem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 10:1)
Magistrum enim officiorum iam pridem ipse Anatolium ordinavit, libellis antea respondentem, et quosdam alios ut sibi utile videbatur et tutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 8:3)
Thalassium quendam ex proximo libellorum, insidiatorem fratris oderat Galli, quo adorare adesseque officio inter honoratos prohibito, adversarii, cum quibus litigabat in foro, postridie turba congregata superflua, adito imperatore Thalassius clamitabant, inimicus pietatis tuae nostra violenter eripuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 16:2)
Verum negotio tepescente propter diuturnam morborum asperitatem, qua tenebatur Olybrius, morarum impatientes, hi qui rem detulerunt, libello petiverunt oblato, ut examinandum iurgium praefecto mandaretur annonae, idque studio celeritatis concessum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 9:1)
Circa hos dies Lollianus, primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex praefecto, exploratius causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum artium nondum per aetatem firmato consilio, descripsisse, exsulque mittendus (ut sperabatur) patris impulsu, provocavit ad principem, et iussus ad eius comitatum adduci, de fumo (ut aiunt) in flammam, traditus Phalangio (Baeticae consulari) cecidit funesti carnificis manu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 26:1)
Deinde congesti innumeri codices, et acervi voluminum multi, sub conspectu iudicum concremati sunt, ex domibus eruti variis ut illiciti, ad leniendam caesorum invidiam, cum essent plerique liberalium disciplinarum indices variarum et iuris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 41:1)
quo nomine ob assidua in personas honorabiles probra, diebus dictis aliquotiens sunt damnati, e quibus ita sunt rudes non nulli, ut numquam se codices habuisse meminerint.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 16:2)
Et revertendo Romam venientes in basilica sancti Petri apostoli eundem pacti seu foederis libellum a Leone papa denuo susceperunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 213:5)
Annalium qui dicuntur Xantensium codex, ut videtur re vera unicus, exstat Londinii in museo Britannico, inter Cottonianos, Tiberius C. XI.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 1:1)
Descripsit codicem Londiniensem, in quo hos annales a. 1827.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 1:10)
Confectus est hic codex, cui etiam manus saec. XV.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 1:24)
Praecedunt in codicis f. 128?-130?.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 3:1)
G. H. Pertz in editione principe codicem, apographum sane, sed unicum, fere ad litteram secutus, nonnisi perpauca emendavit neque nos multo plura correximus, cum nonnulla, quorum veram lectionem nonnisi annotare licuit, iam ab ipso annalista depravata videantur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION