라틴어 문장 검색

Id commoventem gravemque humanam historiam efficit, quae parere valet aut florentem liberationem, incrementum, salutem amoremque aut procedentem occasum et mutuam dissolutionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 101:5)
Liberatio a dominanti technocratico paradigmate re accidit quibusdam in occasionibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:2)
205. At non omnia deperdita sunt, quia homines, qui usque ad extremum se depravare possunt, valent etiam se ipsi superare, ad bonum eligendum redire et regenerari, praeter omnes coërcitiones mentis societatisque quae eis imponuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 263:1)
Parentes, ut ait sanctus Augustinus, vocantur non solum ad filios vitae generandos, sed ad afferendos Deo, ut per Baptisma tamquam filii Dei regenerentur donumque fidei accipiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:7)
nam fere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem, incrementum, conservationem, usum, aut malorum evitationem, liberationem, imminutionem, tolerantiam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 127:3)
Nam cum multo post haec tempore uiueret, et scripturis legendis operam daret, tandem didicit se aqua baptismatis non esse regeneratum, et mox fonte lauacri salutaris ablutus, etiam postmodum ad ordinem presbyterii promotus est, multisque in ecclesia utilis fuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 2:7)
POSTQUAM ergo Caedualla regno potitus est Geuissorum, cepit et insulam Uectam, quae eatenus erat tota idolatriae dedita, ac stragica caede omnes indigenas exterminare, ac suae prouinciae homines pro his substituere contendit, uoto se obligans, quamuis necdum regeneratus, ut ferunt, in Christo, quia, si cepisset insulam, quartam partem eius simul et praedae Domino daret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].2)
Itaque post aequinoctialem solis exortum, post plenilunium primi mensis hunc ex ordine subsequens, id est post conpletam diem eiusdem mensis XIIIIam, quae cuncta ex lege obseruanda accepimus, expectamus adhuc monente euangelio in ipsa ebdomada tertia tempus diei dominicae, et sic demum uotiua paschae nostri festa celebramus, ut indicemus nos non cum antiquis excussum Aegyptiae seruitutis iugum uenerari, sed redemtionem totius mundi, quae in antiqui Dei populi liberatione praefigurata, in Christi autem resurrectione conpleta est, deuota fide ac dilectione colere, utque resurrectionis etiam nostrae, quam eadem die dominica futuram credimus, spe nos certissima gaudere signemus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 7:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION