라틴어 문장 검색

at hunc liberta securi divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:21)
sed et ille suspiciebat hunc granditer, habens in eo consiliarium in iudiciis vicarium in ecclesiis, procuratorem in negotiis vilicum in praediis, tabularium in tributis in lectionibus comitem, in expositionibus interpretem in itineribus contubernalem, sic utrique ab alterutro usque ad invidiam exempli mutua fide germanitatis officia restituebantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 5:2)
ergo quod restat enitere, ut auctore te protinus saltim commodata summa solvatur, sic ut ingentes nihilominus gratias agas etiam nomine illorum, qui tibi germanitate coniuncti fors per aetatem sapere non possunt, quid muneris consequantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 7:2)
ab ea germanitate fraternam sibi cum iis caritatem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 675:3)
subituram vobis aliquando germanitatis memoriam, puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum denique praeceptorum, quae vereor ne vana surdis auribus cecinerim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 86:1)
ego illam volo hodie facere libertam meam, mihi concubina quae sit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 437)
Toxilvs Omnem rem inveni, ut sua sibi pecunia hodie illam faciat leno libertam suam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 31)
T. Iam liberta auctu's?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 325)
Pol istuc quidem omen iam ego usurpabo domi, nam iam inclinabo me cum liberta tua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 815)
o bone vir, salveto, et tu, bona liberta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 211)
At, bona liberta, haec scivisti et me celavisti?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 235)
Vin tu illam hodie sine [damno et] dispendio tuo tuam libertam facere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 160)
quam libertam fore mihi credam et quam venalem, hodie experiar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 244)
Sed Agrippina libertam aemulam, nurum ancillam aliaque eundem in modum muliebriter fremere, neque paenitentiam filii aut satietatem opperiri, quantoque foediora exprobrabat, acrius accendere, donec vi amoris subactus exueret obsequium in matrem seque Senecae permitteret, ex cuius familiaribus Annaeus Serenus simulatione amoris adversus eandem libertam primas adulescentis cupidines velaverat praebueratque nomen, ut quae princeps furtim mulierculae tribuebat, ille palam largiretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION