라틴어 문장 검색

Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,
그러므로 여러분 안에 있는 현세적인 것들, 곧 불륜, 더러움, 욕정, 나쁜 욕망, 탐욕을 죽이십시오. 탐욕은 우상 숭배입니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 3장5)
si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos.
원로는 흠잡을 데가 없어야 하고 한 아내의 충실한 남편이어야 하며, 자녀들도 신자이어야 하고 방탕하다는 비난을 받지 않아야 하며 순종하는 사람이어야 합니다. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 1장6)
Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis.
그대들은 이 세상에서 사치와 쾌락을 누렸고, 살육의 날에도 마음을 기름지게 하였습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 5장5)
Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.
지난날 여러분은 오랫동안 이교인들이 즐기는 것을 하면서 지냈습니다. 방탕, 욕정, 주정, 흥청대는 술잔치, 폭음, 불경스러운 우상 숭배에 빠져 살아왔습니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 4장3)
In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes;
그래서 그들은 이제 여러분이 자기들과 함께 무모한 방종에 휩쓸리지 않는 것을 놀라워하며 여러분을 비방합니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 4장4)
Et multi sequentur eorum luxurias, propter quos via veritatis blasphemabitur;
그래서 많은 사람이 그들의 방탕한 행실을 본받아, 그들 때문에 진리의 길이 모욕을 받을 것입니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장2)
et iustum Lot oppressum a nefandorum luxuria conversationis eruit:
그러나 무법한 자들의 방탕한 생활로 고통을 겪던 의로운 롯은 구해 주셨습니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장7)
Superba enim vanitatis loquentes pelliciunt in concupiscentiis carnis luxuriis illos, qui paululum effugiunt eos, qui in errore conversantur,
그들은 실없이 큰소리치면서, 그릇된 생활을 하는 자들에게서 갓 빠져나온 이들을 육체의 방탕한 욕망으로 유혹합니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장18)
Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc iudicium, impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes.
몇몇 사람이 몰래 숨어들어 왔기 때문입니다. 이러한 심판을 받도록 이미 오래전에 기록된 불경한 자들입니다. 그들은 우리 하느님의 은총을 방탕한 생활의 방편으로 악용하고, 우리의 유일한 주인이시며 주님이신 예수 그리스도를 부인합니다. (불가타 성경, 유다 서간 1:4)
Sed quoniam prosperitas stultos semper inflat et mundana tranquillitas vigorem enervat animi et per carnales illecebras facile resolvit, cum iam me solum in mundo superesse philosophum estimarem nec ullam ulterius inquietationem formidarem, frena libidini cepi laxare, qui antea vixeram continentissime.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:5)
Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem, utriusque morbi remedium divina mihi gratia licet nolenti contulit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:8)
ut cura et assiduitate morborum libidinis impetus frangerentur, discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem nisi earum rerum quas discerent.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:16)
ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus, naturali vigore in aeterna se attolleret, naturamque incorporalem atque incommutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter uniuntur, intelligentiae puritate conspiceret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:28)
Si quid in ea mortuum est, idololatriae, voluptatis, erroris, libidinum, vel praecido vel rado, et mistus purissimo corpori, vernaculos ex ea genero Domino.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:10)
Tamen ibi cavenda est libido rixandi, et puerilis quaedam ostentatio decipiendi adversarium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION