라틴어 문장 검색

» Audita hac viri promissione, cum omni benevolentia pacti sunt ei dare quindecim libras Cartanensis monetae, praemium laboris sui, et quidquid necessarium operi requireret, indesinenter administrare, gavisi et confidentes in spe promissi artificii.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:7)
Nam solus paniculus, qui antea denario Luculensis monetae poterat mutuari, nunc duobus solidis vendebatur indigentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:6)
Pro uno namque ovo gallinae, si inveniri poterat, sex denarii Lucensis monetae numerabantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:6)
pro decem fabis, denarius;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:7)
pro pede vel aure, sex denarii;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:9)
Terra autem et montana, ut aiunt pro vero, qui haec oculis viderunt, et vix illic judicium mortis evaserunt, byzantiis, auro incommutabili, argento inaestimabili et denariorum dispersione sic operta erant in contritione et fuga tam magni exercitus, ut amplius tribus milliaribus super aurum, gemmas, vasa argentea et aurea, ostra mirifica et pretiosa, vestesque subtiles ac sericas, incedere fugientes et persequentes viderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:1)
pecunias enim illas volumusquibus libra iustitie suffragatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 10:9)
Et alibi, Dilige denarium, sed parce dilige formam Quam nemo sanctus nec honestus cupit habere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 48:6)
Cui versificator obvius denarium postulat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 81:6)
duos ergo denarios postulat, a quo prius unum expetiit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 81:9)
Interrogat protinus ille tres denarios.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 81:12)
quartumergo denarium postulat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 81:14)
quintum ergo denarium ab eo extorsit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 81:16)
Hic autem in negotiationemproficiscens comparavit bis mille oves, singulas senis denariis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 99:2)
Pro unaquaque mihi viginti denarios tribue, et quotquotsunt, tecum abduces!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 218:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION