라틴어 문장 검색

Haec autem opinio, quae orta est ex inscientia seminum eligendorum, primum parum fecundas vineas, deinde etiam nimis steriles reddit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 6:1)
P. Mario L. Afinio consulibus Antistius praetor, quem in tribunatu plebis licenter egisse memoravi, probrosa adversus principem carmina factitavit vulgavitque celebri convivio dum apud Ostorium Scapulam epulatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장1)
quis enim ignorat et eloquentiam et ceteras artis descivisse ab illa vetere gloria non inopia hominum, sed desidia iuventutis et neglegentia parentum et inscientia praecipientium et oblivione moris antiqui?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 2:1)
nam quibus instrui veteres oratores soliti sint, dixisti differentiamque nostrae desidiae et inscientiae adversus acerrima et fecundissima eorum studia demonstrasti:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 2:1)
nec Agricola licenter, more iuvenum qui militiam in lasciviam vertunt, neque segniter ad voluptates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam rettulit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 2:1)
nam classis Othoniana licenter vaga dum Intimilium (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit, praediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 2:1)
proinde miles intentus aut licenter agit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장5)
post uictoriam demum progressus et Caesar consalutatus honorem praeturae urbanae consulari potestate suscepit titulo tenus, nam iuris dictionem ad collegam proximum transtulit, ceterum omnem uim dominationis tam licenter exercuit, ut iam tum qualis futurus esset ostenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 3:1)
Hic cum omnes concordi testimonio doctrinam et poetae et enarrantis aequarent, exclamavit Evangelus diu se succubuisse patientiae, nec ultra dissimulandum, quin in medium detegat inscientiae Virgilianae vulnera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 1:1)
cum Virgilius, inquit, Aenean suum tamquam omnia pium a contagione atrocis visus apud inferos vindicaverit, et magis eum fecerit audire reorum gemitus quam ipsa videre tormenta, in ipsos vero campos piorum licenter induxerit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 14:2)
tot annos licenter in istis elocutionibus et accusativo et ablativo utimur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 475)
si autem utraque nomina appellativa fuerint, licenter cui volumus respondemus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 15910)
sed haec licenter confundit auctoritas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3342)
haec tamen confunduntur licenter, ut hoc loco pro historia inquit 'annales'. ita autem annales conficiebantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3735)
cum participia, licenter utimur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 61019)

SEARCH

MENU NAVIGATION