라틴어 문장 검색

alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.12)
violam, cytisum, serpylla, ligustrum, lilia, narcissos, casiam, colocasia, caltas, costum, malobathrum, myrrhas, opobalsama, tura parturiunt campi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 180)
sive inter violas, thymum, ligustrum, serpyllum, casiam, crocum atque caltam, narcissos hyacinthinosque flores spernit quam pretii petitor ampli glaebam turifer advehit Sabaeus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum20)
cytisos, crocos, amellos, casias, ligustra, calthas calathi ferant capaces, redolentibusque sertis abacum torosque pingant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:14)
solidata metallo diriguit fragili saxumqtie liquabile facta stat mulier, sicut steterat prius, omnia servans caute sigillati longum salis effigiata, et decus et cultum frontemque oculosque comamque et flexam in tergum faciem paulumque relata menta retro, antiquae monumenta rigentia noxae, liquitur illa quidem salsis sudoribus uda, sed nulla ex fluido plenae dispendia formae sentit deliquio, quantumque armenta saporum attenuant saxum, tantum lambentibus umor sufficit attritamque cutem per damna reformat, hoc meruit titulo peccatrix femina sisti, infirmum fluidumque animum per lubrica solvens consilia et fragilis iussa ad caelestia, voti propositum contra non conmutabile servat Loth ingressus iter, nec moenia respicit alto in cinerem conlapsa rogo, populumque perustum et mores populi, tabularia, iura forumque, balnea, propolas, meritoria, templa, theatra, et circum cum plebe sua, madidasque popinas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1203)
stant manulearii, stant murobatharii, propolae linteones, calceolarii;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 524)

SEARCH

MENU NAVIGATION