라틴어 문장 검색

Et pendebant ex omni parte tentoria lintea et carbasina ac hyacinthina sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui argenteis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur; lectuli quoque aurei et argentei dispositi erant super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide aliisque varii coloris.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장6)
Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et albis, coronam magnam auream portans in capite et amictus pallio serico atque purpureo; omnisque civitas exsultavit atque laetata est.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장15)
At si caro supercrevit, modice reprimit siccum lineamentum, vehementius squama aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장285)
Et Maternus 'mihi quidem' inquit 'susceptum a te munus adeo peregisse nondum videris, ut incohasse tantum et velut vestigia ac liniamenta quaedam ostendisse videaris.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 1:1)
quaedam loca diligentius inlinunt terra ita pura ac splendente ut picturam ac lineamenta colorum imitetur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 3:3)
talis in vario solet divitis domini hortulo stare flos hyacinthinus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6126)
"Hic aliqua, Cui circa humeros hyacinthina laena est, Rancidulum quiddam balba de nare locuta Perstrepit ac tenero supplantat verba palato."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:29)
Nam cum in ea provincia quam ille rexerat vidisset clypeatam imaginem eius ingentibus lineamentis usque ad pectus ex more pictam (erat autem Quintus ipse staturae parvae), ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 4:2)
Ipsius vero pestilentiae, quae est in tertio Georgicorum, color totus et liniamenta paene omnia tracta sunt de descriptione pestilentiae quae est in sexto Lucretii.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 7:1)
Scissa dum redit, iam non directo ictu sed undique versum incurrit liniamenta simulachri:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:4)
totum lustrabat lumine corpus paterna in eo lineamenta cognoscens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1531)
"Nihil in homine membrorum est, quod non et necessitatis causa sit et decoris, et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique liniamenta deflexa:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:2)
quid lunae quae liniamenta sint potesne dicere [ne], cuius et nascentis et inseniscentis alias hebetiora alias acutiora videntur cornua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS1)
in qua Zeuxim et Polygnotum et Timanthem et eorum, qui non sunt usi plus quam quattuor coloribus, formas et liniamenta laudamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장6)
Intelleges nihil illius liniamentis nisi eorum pigmentorum, quae inventa nondum erant, florem et colorem defuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION