-
In quo, sicut picturae veritas praedicabat, umbratilis Ledea proles sibi mutuo amplexu congratulans incedebat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:41)
-
in quo, ex caprinae lanae [0434A] adulterino vellere, capricorni tunicam pictura texuerat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:46)
-
Haec autem nimis subtilizata, subterfugiens [0435D] oculorum indaginem, ad tantam materiae tenuitatem devenerat, ut ejus, aerisque eamdem crederes esse naturam, in qua, prout oculis pictura imaginabatur, animalium celebrabatur concilium.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:84)
-
quae multis intricata amplexibus, colorem imaginabatur aquatilem, in qua, supra animalis aquatilis naturam, multifarias particulatam in species, fabula commentabatur picturae.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:120)
-
Hae sculpturae, tropo picturae, eleganter in pallio figuratae, natare videbantur pro miraculo.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:139)
-
In quibus quaedam picturae incantatio, terrestria animalia vivere faciebat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:145)
-
Quid vero in caligis camisiaque, in superioribus vestibus consepultis picturae industria somniabat, nulla certitudinis auctoritate probavi;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:172)
-
sed tantum, ut quaedam fragilis probabilitatis remedia docuerunt, opinor in herbarum arborumque naturis, ibi picturae lusisse lasciviam.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:173)
-
In quibus vix a vera degenerantibus essentia, sub picturae ingenio flores amoenabantur umbratiles.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:176)
-
Vultu florigero flos aquileius Florum praenituit lucifer omnium, Vernalisque loquens temporis oti Stellabat violae flosculus arbuta, Picturae facies plena favoribus:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:4)
-
Hae sunt veris opes, et sua pallia, Telluris species, et sua sidera, Quae pictura suis artibus edidit, [0439C] Flores effigians arte sophistica.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:6)
-
pictura tamen subjacenti materiae familiariter non cohaerens, velociter evanescendo moriens, nulla imaginum post se relinquebat vestigia.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:3)
-
Poetae tamen aliquando historiales [0451D] eventus joculationibus fabulosis quadam eleganti fictura confoederant, ut ex diversorum competenti conjunctura, ipsius narrationis elegantior pictura resultet.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:8)
-
Tunc ego miror, cur quaedam tuae tunicae portiones, quae texturae matrimonii deberent esse confines, in ea parte suae conjunctionis patiantur divortia, in qua hominis imaginem picturae repraesentant insomnia?
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 29:1)
-
[0454C] Ha, ha, nisi injuria tuae locutionis syncopatae, mearumque quaestionum venatione timerem tuae benignitatis offensam incurrere, vellem Cupidinis naturam, de quo aliquantulam mentionem tua praelibavit oratio, pictura tuae descriptionis agnoscere.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 37:1)