라틴어 문장 검색

Quod si hoc nonnunquam eveniat in exigua illa iudicii disparitate quae inter homines esse potest, annon credere par est Deum in coelis, qui corda scrutatur et novit, nos homines fragiles in aliquibus de quibus controversiam movemus idem revera sentire, et in ambobus benigne complacere?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:24)
Etenim existimant homines eos honores suos caro pretio emere, et misereri potius ipsorum nonnunquam incipiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 11:3)
Inest ingenio humano motus quidam arcanus et tacita inclinatio in amorem aliorem, qui si non insumatur in unum vel paucos, naturaliter se diffundit in plures, atque homines reddit humanos et charitativos, quemadmodum videre licet nonnunquam in monachis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:28)
Imo videre est nonnunquam in hominem audacem miraculum illud Mahometis edentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:28)
Adnotavi saepius ingeniosa et arguta dicteria, quae principibus improvisio exciderunt, nonnunquam scintillas ad seditiones iniecisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:2)
Hocque rursus non singulis tantum personis, set totis familiis, imo civitatibus, et nonnunquam integris nationibus communicarunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:13)
Sanctus Paulus cum de seipso gloriatur illud nonnunquam interponit, ut stultus loquor.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:28)
Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, vulneris, neque ex his patere medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium84)
5. Neque vero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, gravidines, destillationes tonsillaeque male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장1)
Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae ἈΠΟΣΤΉΜΑΤΑGraeci nominant, bilis atra, quam ΜΕΛΑΝΧΟΛΊΑΝ appellant, insania, morbus comitialis, angina, gravidines, destillationes oriri solent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장20)
In siccitatibus acutae febres, lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장39)
Si hiemps sicca septentrionales ventos habuit, ver autem austros et pluvias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장41)
Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장44)
durioribus vero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae partim longae, et ii morbii, qui ex atra bile nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장49)
Si frons prurit, lippitudinis metus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION