라틴어 문장 검색

Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreavi, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur oblivio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum, quae eo magis latent, quo maiora sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 5:1)
ubique litigiosus fremit ambitus, qui tractus in vesperam cena regia interpellante rarescit et per aulicos deinceps pro patronorum varietate dispergitur, usque ad tempus concubiae noctis excubaturus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 9:2)
nam fragor ilico, quem movebant vicinantes impluvio cubiculi mei duae quaepiam Getides anus, quibus nil umquam litigiosius bibacius vomacius erit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 2:2)
"tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus potius in nausiam concitaris, dum frequenter insulsae lectionis verbis inanibus immoraris."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:4)
consule barbati deliramenta Platonis, consule et hircosus Cynicus quos somniat et quos texit Aristoteles torta vertigine nervos, hos omnes quamvis anceps labyrinthus et error circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se dignetur praestare deus morientibus aequum, cum ventum tamen ad normam rationis et artis, turbidulos sensus et litigiosa fragosis argumenta modis concludunt numen in unum, cuius ad arbitrium sphera mobilis atque rotunda volvatur, serventque suos vaga sidera cursus, non recipit natura hominis, modo quadrupes ille non sit, et erecto spectet caelestia vultu, non recipit neget ut regimen pollere supremum, istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex, semifer et Scottus sentit, cane milite peior, sed nos qui Dominum libris et corpore iam bis vidimus, ante fide, mox carne et sanguine 1 coram, quique voluminibus vatum cruce teste probatis rimantes digitos costarum in vulnera cruda mersimus, et manuum visu dubitante lacunas scrutati aeternum regem cognovimus Iesum, abiurare Deo titulum nomenque paternum credimus esse nefas, qui regem protulit ex se, non regem populi Parthorum aut Romulidarum, sed regem summae et mediae rationis et imae, atque ideo rerum dominum et super omnia regem, carnis habet medium, summum Patris, et Stygis imum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 371)

SEARCH

MENU NAVIGATION