라틴어 문장 검색

Predones vero post, perpetrato scelere, haut longe a monasterio insulam quandam parvam petierunt ibique munitione constructa habitaverunt ad tempus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:8)
"Sed quod in conspectum plurium perpetravit, audi."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:22)
"atque utinam aliquid de proprio lepore laetificum honorando deo comminiscaris,quo magis pleniusque tanto numini litemus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:7)
"Certe parvuli huius in primis annis destituti fortunis succurrite et de latronis huius sanguine legibus vestris et disciplinae publicae litate."
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:5)
"Tunc, decantatis spirantibus fibris, litat vario latice, nunc rore fontano, nunc lacte vaccino, nunc melle montano, libat et mulsa."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:27)
"Quo protenus perpetrato sorores egregiae domum redeuntes, iamque gliscentis invidiae felle flagrantes multa secum sermonibus mutuis perstrepebant:"
(아풀레이우스, 변신, 5권63)
"Tunc iniuriae meae litatum crediderim, cum eius comas, quas istis manibus meis subinde aureo nitore perstrinxi, deraserit;"
(아풀레이우스, 변신, 5권245)
"At illa Opportune inquit Ardenti prorsus isto meo pectori violentiam scilicet perpetraturae venitis."
(아풀레이우스, 변신, 5권249)
"sat tibi miseris istis cruciatibus meis litatum est."
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:7)
"Nec coepti nefarii bonum piguit amicum vel suae saevitiae litatum saltem tanto periculo cernens potuit expleri, sed percito atque plagoso, cruda vulnera contegenti suumque auxilium miscriter roganti per femus dexterum dimisit lanceam, tanto ille quidem fidentius quanto crederet ferri vulnera similia futura prosectu dentium:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:34)
"Commodum novis amplexibus amori rudi litabant, commodum prima stipendia Veneri militabant nudi milites;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:31)
"Quod aetatis sum, vobis approbatum me vixisse gaudeo, nec patiar falsis criminibus petito reo manifestum homicidium perpetrari, nec vos, qui iureiurando astricti iudicatis, inductos servuli mendacio peierare."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:3)
Nam redeunte eo a Roma, praedictus filius regis Aethelwulfi cum omnibus suis consiliariis, immo insidiariis, tantum facinus perpetrare tentati sunt, ut regem a regno proprio repellerent:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:6)
Inanem enim poenitentiam scriptura teste nomino, qua homines innumerabiles nimio detrimento pluribus insidiis perpetratis saepe perculsi dolent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:15)
Facinus quoque in eodem monasterio quodam tempore perpetratum muti taciturnitate silentii oblivioni traderem, quamvis indignum facinus est, quia per totam scripturam impiorum turpia facta inter venerabilia iustorum, sicut zizania et lolium in tritici segetibus, interseminantur:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 95 100:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION