라틴어 문장 검색

Pulchre autem posuit, Delebo, tamquam litterarum apices qui delentur sine fraude librorum, et sine imminutione tabularum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:9)
Eisdem diebus nuntiatum est ei per litteras, Romae super hoc bello libros Sibyllae consultos, ut iusserat, imperatorem eo anno discedere a limitibus suis, aperto prohibuisse responso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 7:5)
Nullas debui iam reddere litteras sanctae caritati tuae sine his libris quos a me sancti amoris iure violentissimo flagitasti, ut hac saltem oboedientia responderent epistulis tuis, quibus me magis onerare quam honorare dignatus es.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 1:1)
85. Pulcherrimum librum scripsit Deus, “cuius litteras exarat multitudo creaturarum in universo praesentium”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:1)
is et in contione senatus consultum recitavit et edixit ut quicumque libros vaticinos precationesve aut artem sacrificandi conscriptam haberet, eos libros omnis litterasque ad se ante kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 13:1)
In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine i littera dicenda censet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 10:1)
Quorum super nomine et genere cum in veteribus litteris quaesissem, in quarto denique Herodoti libro fabulam de Psyllis hanc invenimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 4:2)
Libri arborum teneri haud secus quam chartae litterarum notas capiunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 17:2)
here nunc e littera terminamus, at veterum comicorum adhuc libris invenio heri ad me venit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 288:1)
Huius rei argumentum adferebat, quod duas litteras in primo versu posuisset ex industria librorum suorum numerum continentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 40:2)
HOMO nobis familiaris, in litterarum cultu non ignobilis magnamque aetatis partem in libris versatus Adiutum, inquit, volo ire Noctes tuas;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 2:1)
post autem e provincia litteras ad collegium misit, se cum legeret libros recordatum esse vitio sibi tabernaculum captum fuisse hortos Scipionis, quod, cum pomerium postea intrasset habendi senatus causa, in redeundo cum idem pomerium transiret auspicari esset oblitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 11:4)
Nuper etiam cum adlatus esset ad nos Plutarchi liber et eius libri indicem legissemus, qui erat Περι` Πολυπραγμοσύνησ, percontanti cuipiam qui et litterarum et vocum Graecarum expers fuit cuiusnam liber et qua de re scriptus esset, nomen quidem scriptoris statim diximus, rem de qua scriptum fuit dicturi, haesimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 3:1)
Sed Aristoxenus musicus, vir litterarum veterum diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro quem De Pythagora reliquit, nullo saepius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret sensim alvum et levigaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 5:2)
Praetereamus igitur praecepta Latine loquendi quae puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut consuetudo sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio veterum oratorum et poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION