라틴어 문장 검색

vos, o Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non multa dies et multa litura coercuit atque praesectum deciens non castigavit ad unguem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:8)
nam spirat tragicum satis et feliciter audet, sed turpem putat inscite metuitque lituram.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 160)
illa vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius lascivire in Metamorphosesin solet, quem tamen excusare necessitas potest res diversissimas in speciem unius corporis colligentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 86:1)
iam vero si litura aut adiectio aliqua atque mutatio interveniat, signa sunt quaedam, quae intuentes deerrare non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 127:3)
maneant illi semel placita nec ulla in decretis eius litura sit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 39:3)
si qua tamen tibi lecturo pars oblita derit, haec erit e lacrimis facta litura meis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 32)
at quousque istae poterunt durare praestigiae?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 5:1)
lacrimis en et mea carmina in ipso ore natant tristesque cadunt in verba liturae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus11)
Et quae illi accuratior pascua est, quam ut hominem e cogitatu verae divinitatis avertat praestigiis falsis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 7:1)
Porro, si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt habentes semel invitatorum angelorum et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consuerunt, quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari quod alienae praestat negotiationi!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 1:1)
quo magis argui praestigias iubetis vestras, eo plus vereor ne abstuleritis observantibus etiam oculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 166:1)
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae, omnis res palam est, neque de hac re negotium est, quin male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 34)

SEARCH

MENU NAVIGATION