라틴어 문장 검색

Cumque arma ex latere omni concuterentur et tela, lituosque Bellona luctuosos inflaret in clades Romanas solito immanius furens, cedentes nostri multis interclamantibus restiterunt, et proelium flammarum ritu accrescens, terrebat militum animos, confixis quibusdam rotatis ictibus iaculorum et sagittarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 1:1)
uerum tamen hoc Diogeni et Antistheni pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod lituus auguribus.
(아풀레이우스, 변명 21:8)
Et primum me quidem mensam accumbere suffixo cubito, dein alluctari et etiam saltare sublatis primoribus pedibus perdocuit, quodque esset apprime mirabile, verbis nutum commodare, ut quod nollem relato, quod vellem deiecto capite monstrarem, sitiensque pocillatore respecto, ciliis alterna connivens, bibere flagitarern Atque haec omnia perfacile oboediebam, quae nullo etiam monstrante scilicet facerem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 17:3)
AUCTOR historiae Graecae gravissimus Thucydides, Lacedaemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert, non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinae gratia neque autem ut excitarentur atque evibrarentur animi, quod cornua et litui moli untur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 2:1)
et ibidem, quid sit lituus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 1:2)
IPSE Quirinali lituo parvaque sedebat Subcinctus trabea laevaque ancile gerebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 2:1)
Ipse Quirinali lituo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 2:3)
Nam si nihil, inquit, deesse animadverterimus, videtur ita dictum ut fiat 'lituo et trabea subcinctus,' quod est, inquit, absurdissimum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 2:4)
Picus Quirinali lituo erat, sicuti dicimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 7:1)
Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homerico verbo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 11:1)
Λίγξε βιόσ, necesse est ita accipi, ut virga auguralis a tubae similitudine lituus vocetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 11:2)
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 12:2)
Sed Caesellius Vindex in Conmentariis Lectionum Antiquarum scire quidem se ait, liticines lituo cantare et tubicines tuba;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, II 3:1)
Grande prorus sonabat Seneca more Stoicorum cum diceret bona rerum secundarum optabilia, adversarum mirabilia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:2)
Mirabile certe est, in navigationibus ubi nihil aspici datur praeter coelum et pontum, conficere consuesse homines diaria, verum in peregrinationibus per terram, in quibus tot res occurrunt observandae, plerunque hoc omitti, ac si fortuita magis in codicillos mererentur referri quam quae de industria observantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION