라틴어 문장 검색

divortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut civitates proximis hibernis in remota et avia deferrent, donec quod omnibus in promptu erat paucis lucrosum fieret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 5:1)
et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 4:2)
Sed haec propter hiemale tempus minus prospere procedebant.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 1:1)
Seres etiam habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis elephantos quoque inter munera trahentes, nihil magis quam longinquitatem viae inputabant - quadriennium inpleverant;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 2:2)
Sed cum is numerus neque solis cursui neque lunae ra­tionibus conveniret, nonnumquam usu veniebat ut frigus anni aestivis mensibus et contra calor hiemalibus proveniret:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 39:1)
Hae autem aetatum diversitates ad solem referuntur, ut parvulus videatur hiemali solstitio, qualem Aegyptii proferunt ex adyto die certa, quod tunc brevissimo die veluti parvus et infans videatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:1)
inferi autem nomen soli datur, cum in inferiore hemisphaerio, id est hiemalibus signis, cursum suum peragit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 10:4)
Ab apro autem tradunt interemptum Adonin, hiemis imaginem in hoc animali fingentes, quod aper hispidus et asper gaudet locis humidis lutosis pruinaque contectis, proprieque hiemali fructu pascitur, glande:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 4:1)
quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:2)
Igitur longinquitate temporis de utroque aliquid exorbente vinum meracius fit, mel aridius:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 10:5)
quemadmodum plerumque ex longinquitate, ut ex Aethiopia est usque haec.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6473)
hoc autem verbo ostendit erroris longinquitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2952)
ait enim, Aeneam non fuisse proditorem, sed propter longinquitatem domus et tarde bella cognovisse, et facilius evitasse discrimen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2982)
non enim ait felicem vitae longinquitate vel adventu ad Italiam, sed tantum 'nati pietate', quasi qui poterit exsequiarum munus implere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4804)
nam constat Apollinem sex mensibus hiemalibus apud Pataram, Lyciae civitatem, dare responsa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1434)

SEARCH

MENU NAVIGATION