라틴어 문장 검색

boves igitur et equos, ibis accipitres, aspidas crocodilos pisces, canes lupos faelis, multas praeterea beluas in deorum numerum reponemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:7)
quorum inbutae mentes pravitatis erroribus quamvis carnificinam prius subierint quam ibim aut aspidem aut faelem aut canem aut corcodillum violent, quorum etiamsi inprudentes quippiam fecerint, poenam nullam recusent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 78:7)
Feles cavernam nancta in media pepererat;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.2)
Tum fortuitum feles contubernium Fraude et scelesta sic evertit malitia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.4)
Inedia sunt consumpti cum suis Felisque catulis largam praebuerunt dapem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.16)
Feles habebat gallus lecticarios.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Gallus lectica a felibus vectus: Nimiam securitatem saepe in periculum homines ducere.1)
nec degustanti lotos amara fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 108)
Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis, sicut erat lusu fessa, quievit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권240)
scaena sonat, ludi que vocant, spectate, Quirites, et fora Marte suo litigiosa vacent, quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti terret et horrendo lotos adunca sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권120)
Delius in corvo, proles Semeleia capro, fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:18)
Haud procul a stagno Tyrios imitata colores in spem bacarum florebat aquatica lotos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:10)
Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, contulerat versos servato nomine, vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:13)
Dryopen quaerentibus illis ostendi loton.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 33:4)
non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus, et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis enodisque abies curvataque glandibus ilex et platanus genialis acerque coloribus impar amnicolaeque simul salices et aquatica lotos perpetuoque virens buxum tenuesque myricae et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:5)
sic nova Dulichio lotos gustata palato illo, quo nocuit, grata sapore fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 116)

SEARCH

MENU NAVIGATION