라틴어 문장 검색

Verum maxime custodiendum est curatori, qui apes nutrit, cum alvos tractare debebit, uti pridie castus ab rebus venereis, neve temulentus,nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis,ut sunt salsamenta, et eorum omnia liquamina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 3:1)
Exercitationes campestres equorum et armorum statim post ciuilia bella omisit et ad pilam primo folliculumque transiit, mox nihil aliud quam uectabatur et deambulabat, ita ut in extremis spatiis subsultim decurreret sestertio uel lodicula inuolutus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 83장 1:1)
pridie quam Siciliensem pugnam classe committeret, deambulanti in litore piscis e mari exiliuit et ad pedes iacuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 2:3)
nam ad horam somni nihil aliud quam solus secreto deambulabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 21장 1:5)
sed tu paradisum mente deambula.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:21)
sed qui in Christo semel lotus est, non illi necesse est iterum lavare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:24)
"David secundum cor domini electus et qui venturum Christum sancto saepe ore cantaverat, postquam deambulans super tectum domus suae Bersabee captus est nuditate, adulterio iunxit homicidium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:26)
Felices arbores putantur esse quercus aesculus ilex suberies fagus corylus sorbus, ficus alba, pirus malus vitis prunus cornus lotus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 2:4)
Omnia cum fecit, sed renuente deo, Lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit, Si quis ibi serum carpat amicus iter.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIV8)
Lotus nobiscum est, hilaris cenavit, et idem Inventus mane est mortuus Andragoras.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LIII1)
Frangendos calices effundendumque Falernum Clamabat, biberet quod modo lotus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXX2)
Colliget et referet laxum de pulvere follem, Et si iam lotus, iam soleatus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII3)
Virgine vis sola lotus abire domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXIII Tintinabulum4)
quod cum ei renuntiasset deambulanti cum virga in hortis, detrectans ille responsionem capita decussit papaverum, ut satelles quid fieri vellet, agnosceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8186)
aut, ut idem, cum cuidam dixisset "eamus deambulatum" et ille "quid opus fuit de?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 256:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION