라틴어 문장 검색

Tempestas grata, nox lucida, lux tenebrosa, Mors vivens, moriens vita, suave malum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:5)
Similiter imperator, metuens amplius [0418B] et validius hanc belli tempestatem ingruere, et vespere umbroso suos deficere et perire, pacem et ipse fieri imperat, laetatus ducem suos a bello pacare voluisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:15)
Jam dies clarissima illuxerat, sol radiis fulgebat lucidissimus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:3)
Urbi itaque et ejus moenibus appropinquantes in signis erectis cujusque colore pulcherrimis, in galeis aeneis auro lucidissimis, totam regionem fama adventus sui concusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:3)
Dicenda igitur sunt verba læta, honesta, lucida,simplicia;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 98:5)
Dominus a Libano veniet, a monte umbroso et opaco (Hab.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:6)
repperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum.
(아풀레이우스, 플로리다 16:8)
lucernam lucidam gerebat una, spongiam et nudum gladium altera;
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:4)
"Vix finieram, et illico me perducit ad domum quampiam, cuius ipsis foribus obsaeptis per quandam brevem posticulam intro vocat me et conclave quoddam obseratis luminibus umbrosum demonstrat matronamque flebilem fusca veste contectam, quam propter assistens Hic inquit Auctoratus ad custodiam mariti tui fideliter accessit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:19)
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat:
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:1)
Mons horridus silvestribusque frondibus umbrosus et in primis altus fuit;
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:3)
"domus tota lauris obsita, taedis lucida constrepebat hymenaeum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:8)
"Tunc adolescens modo florenti lanugine barbam instruens, nunc aetate media candenti canitie lucidus:"
(아풀레이우스, 변신, 5권132)
"Iamque apud frondosum tumulum ramorumque densis tegminibus umbrosum, prospectu vestigatorum obsaeptis capreis, canes venationis indagini generosae, mandato cubili residentes invaderent bestias, immittuntur;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:18)
Sed cum primum rota solis lucida diem peperit, vocatis duobus e familia validissimis, quam altissime sublato puero, ferula nates eius obvertit berans,
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION