라틴어 문장 검색

Rex igitur Baldewinus, accelerata via, ut interitum suorum comperit, et urbem ex perfidia civium amissam, Ammiraldum quoque in fraude peremptum, Jerusalem repedavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 74:5)
Dochinus hujus perfidiae et homicidii conscius, licet tum dissimularit, dum a suis rem actam comperisset, fictis lacrymis et planctu maximo sine cordis affectione de morte tam magnifici principis coepit conqueri, et mortis illius auctores, usquequaque persequi jussit et investigare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:9)
et ex eo die in odia et inimicitias illorum incidit, multas insidias [0706B] pro sua perfidia prorsus inexcusabili perpessus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:11)
Erant enim [0707C] inter hos Turcos fugitivos multi de progenie et sanguine Malduci, qui plurimum sibi saepe adversabantur, de ejus perfidia et nece iniqua, ut propinqui illorum, in terra Corrozan apud majores et minores querimoniam facientes, et de nece propinqui ultionem exsequentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:11)
Et hoc dicto, summa prece et in fide atque observantia admonuit universos qui aderant, ut si obiret, nunquam corpus ejus exanime in terra hac Sarracenorum sepulcro reconderent, ne ludibrio et derisui gentibus haberetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:7)
Ego tamen hoc loco secundum Scripturam mysterium magis duorum populorum intelligo, quod Deus adjiciendo Ecclesiae suae fidem piae plebis, abstulit perfidiam populi praevaricantis, quandoquidem verba ipsa hoc significare videantur, dicente Deo:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:1)
Itaque ea demum bona est animae senectus, quam nulla perfidiae inquinamenta maculaverint.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:8)
Sed excipiendo Christum, exclusit avaritiam, relegavit perfidiam, renuntiavit fraudibus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:35)
ne adversis captivitatis attrita prorueret in perfidiae peccatum, salutisque perpetuae remedium desperaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:7)
tunc se insipientia, injustitia, temeritas, improbitas, perfidia de superiori parte tamquam cataractae mentis videntur effundere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:15)
Verbi gratia, si persecutor insistat, ut plus Deum timeas, et perpetua magis supplicia, quam praesentia putes esse vitanda, quae dum times, accendaris ad gloriam, perfidiae iratus et sceleri.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:5)
Postremo veniabilia judicentur hujusmodi errata, non odio prosequenda, non habenda ludibrio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:11)
Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae, nunc ludibriis ignaviae torpentis exundant, vocabili sonu, perflabili tinnitu fidium resultantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 18:1)
Eo necessitatis adductus, ultimaque ni vigilasset opperiens, principem locum, si copia patuisset, clam affectabat, sed perfidiam proximorum ratione bifaria verebatur, qui eum ut truculentum horrebant et levem, quique altiorem Constantii fortunam in discordiis civilibus formidabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 8:1)
Quod utrumque, metu perfidiam frenante, fecerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION