라틴어 문장 검색

Mox radiante novum torrebat lumine mundum Titan, et pallens alienos mitius ignes Cynthia vibrabat;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 2:4)
et lux non recipit tenebras, nam statim discutit (infuso enim lumine, tenebrarum horror aufertur, sicut admoto igne, nivium rigor desinit), ita et anima quae vitam creat, mortem non recipit, et non moritur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:7)
quippe etenim solis de lumine multa necessest concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 7:3)
ergo nihil visum nisi quod sub carne videndum, lumen imago Dei, verbum Deus et Deus ignis, qui sentum nostri peccamen corporis inplet;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 326)
Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae curriculo expulerat somnum, cum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, noctem addens operi, famulasque ad lumina longo exercet penso, castum ut servare cubile coniugis et possit parvos educere natos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:1)
frigida leto alii 'telo' legunt et intellegunt 'vulnere'. et quidam labuntur leto non 'leto frigida', sed 'leto labuntur'. alii 'frigida leto' accipiunt, quia sequitur post 'captum leto posuit caput'. non nulli 'frigida lumina' tradunt, scilicet igni caloris extincto, ut e contrario ad caelum tendens ardentia lumina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8181)
Quo modo mendicat alienum luna decorem, Cur a luce sua Phebe demissa parumper Detrimenta sue deplorat lucis, at infra Plenius exhausta, tocius luminis amplam Iacturam queritur, sed rursus fratris in igne Ardescens, nutrit attriti damna decoris, Perfectos tandem circumfert plena nitores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:9)
"ista luce feminea collustrans cuncta moenia et udis ignibus nutriens laeta semina et solis ambagibus dispensans incerta lumina - quoquo nomine, quoquo ritu, quaqua facie te fas est invocare:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:5)
inde minutatim retro quasi condere lumen debet item, quanto propius iam solis ad ignem labitur ex alia signorum parte per orbem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:2)
solque suos etiam dimittere languidus ignis tempore cur certo nequeat recreareque lumen, cum loca praeteriit flammis infesta per auras, quae faciunt ignis interstingui atque perire?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:3)
Plato existimat, genus quoddam ignis lucisque de oculis exire idque, coniunctum continuatumque vel cum luce solis vel cum alterius ignis lumine, sua vi et externa nixum efficere ut quaecumque offenderit inlustraveritque cernamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVI 5:1)
Oblatum Fronesi uisum deffendit ab omni Luminis occursu speculum, ne debriet illam Celestis splendor oculosque reuerberet ignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:6)
Quam simul ad duras religatam bracchia cautes vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos moverat et tepido manabant lumina fletu, marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes et stupet et visae correptus imagine formae paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:1)
ipse latet, summo canet in igne cinis, sed tamen extinctas admoto sulpure flammas invenit, et lumen, quod fuit ante, redit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 50:1)
quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt, lumina, pendentes lychni claraeque coruscis fulguribus pingues multa caligine taedae consimili properant ratione, ardore ministro, suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant, instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION